si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris
equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii
exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus
tecum est qui eduxit te de terra Aegypti
adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem
et sic loquetur ad populum
audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam
committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite
cedere nec formidetis eos
quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis
contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu
proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non
dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte
moriatur in bello et alius dedicet illam
quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse
communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in
domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius
fungatur officio
quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat
et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius
homo accipiat eam
his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est
homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum
suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore
perterritus est
cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint
unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit
si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei
primum pacem
si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui
in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo
sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te
bellum obpugnabis eam
cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua
percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii
absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae
in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de
spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi
sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es
de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino
permittes vivere
sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et
Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut
praecepit tibi Dominus Deus tuus
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas
ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum
quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus
circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus
vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem
quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te
augere numerum
si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in
ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias
civitatem quae contra te dimicat